# Silva silvarum 530

Bacon, Silva silvarum, 530. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/530
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/530

960. Multa in spiritus humanos agunt ex Sympathiae & Antipathiae viribus. Vetus & nniversaliter recepta opinio est, lapides pretiosos in ornatu haberi solitos pollere facultatibus suspiciendis, & referri ad illos effecta curiosulae vanitatis. Hactenus bene, quod lapides contineant tenues spiritus, quos comprobat eorum splendor, ut per consensum in spiritus humanos operari possint, refocillando & exhilarando: quorum in hoc genere testatissima virtus, sunt adamas, sinaragdus, hyacinthus Orientalis, [a] lapis aureus qui & viridis Topazius. Sed quod referunt speciales proprietates, ex vano est, neque fidem meretur. Manifestum est, lucis primas esse partes supra omnia alia in refocillando spiritus humanos, & probabile admodum est, variato lucis splendore idem produci effectum, & majori quidem cum novitatis gratia. Atque haec una ex causis est, cur pretiosi lapides corroborent. Utile ergo fuerit laternas aut umbellas ex vitro tingere colore viridi, caeruleo, gilvo, coccineo, purpureo, &c. quibus insertae candelae noctem discutiant; aut habere vitra rotunda, non penitus colorata, sed coloribus inter crystalla sparsis, & ansata *) the Gold-Stone, the Telloro Topaze: sata ut gestentur.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
