Latin
533
Bacon, Silva silvarum 533
Unproofread scanNot analysed yet
Trochisci etiam ex anguibus fiant, quorum caro exsiccata aperiendi &cardiaca virtute pollere dicitur. Alteram ex globulis ex pulvere purpureo confectis, quem vocant Kermes, qui praecipuum est ingrediens cardiacae confectionis alkermes. Possint etiam globuli ex ambra grisia &pastillo odoratorio concinnari. 966. Pridem receptum est, &variis experimentis confirmatum, radicem paeoniae siccatam &collo alligatam epilepsiae amuletum esse, nec non incubi. Causa utriusque morbi, &praesertim epilepsiae, ex stomacho; qui crassos vapores emittit repletque cerebri ventriculos. Operatio igitur est ad summam subtilitatem redacta attenuatio, qua simplex illud constat. Eandem esse statuo in castoreo, moscho, semine rutae, &agni casti, &c. 967. Lapis qui haematites vocatur, gestatus, sanguinem è naribus fluentem sistit; proculdubio ex astrictione &spirituum refrigeratione. Inquire num lapis ex bufonum capite non plobet se virtute pari, cum bufo umbra delectetur &frigore. 968. Lucem praebere queat experimentum sumtum ab annulo ex dentibus equinis, &serto ex pervinca vel clematide, quomodo illa, quae spiritus à conflictu in quietem componunt, morbis prosint contra intentionem expetitam.