# Silva silvarum 535

Bacon, Silva silvarum, 535. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/535
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/535

spectantia varias antipathias & sympathias in usus Medicos. 972. Dicunt, exta aut pellem lupi, applicatam abdomini, curare colicum dolorem. Verum est, lupum animal esse maxime vorax, & valide digerere; atque fieri possit, ut partes ejus corroborent viscera. 973. Terriculamenta eriguntur abigendis, ne fructus & segetes depraedentur, avibus. Perhibent alii, caput lupi integrum, siccatum, & in columbario suspensum absterrere vermes, ut mustelas, martes, &c. Forte canis caput idem effecerit, cum vermibus istius generis apud nos melius canes quam lupi noti sint. 974. Exemptum animantibus quibusdam cerebrum (ubi capita assantur) & in vino sumptum, aiunt esse ex firmandae memoriae adminiculis; ut cerebrum leporum, gallinarum, damarum, &c. Et videtur proprie locum habere in animantibus meticulolis. 975. Unguenta sagis usurpari solita dicuntur fieri ex pinguedine puerorum sepulchris erutorum ex succis apii hortensis, lycoctoni & pentaphylli, admixtis farinae ex tritico optimo. Sed quantum ego concipio, medicamenta soporifera maxime huc fecerint, qualia sunt hyoscyamus, cicuta, mandragora, solanum mortiferum, tabacum, opium, crocum, frondes populi, &c. 976.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
