# Silva silvarum 538

Bacon, Silva silvarum, 538. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/538
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/538

983. Inolevit apud veteres opinio, lepori marino antipathiam esse cum pulmonibus (si corpori approximet) eosque erodere. Cujus rei causa putatur qualitas calefaciendi halitum & spiritus; ut cantharides agunt in aquosas corporis partes, ut in urinam & aquam hydropici. Regula est optima, quicquid in aliquas materiae species agit, illud in corporis humani partes eas maxime vim suam exerere, in quibus illa materia abundat. 984. In universum, quicquid mortuum, corruptum, excretum est, antipathiam habet cum rebus iisdem, dum vita constat & sanitas viget; cumque partibus excretioni destinatis. Cadaver hominis maxime contagiosum & odiosum est homini; cadaver equi equo, &c. purulenta materia vulnerum, ulcerum, carbunculorum, pustularum, scabiei, leprae, carni sanae; excrementumque cujussibet animantis [a] excernenti. sed excrementa minus noxae inferunt quam corruptiones. 985. Vulgaris experientia persuadet, canes dignoscere eum qui in necem suam armatus grassatur; ut cum emissarius, aëre pestilenti, canes è medio tollit, quamvis nunquam ante conspexerint eum, omnes prodeunt, allatrant & impetunt. 986.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
