Latin
543
Bacon, Silva silvarum 543
Unproofread scanNot analysed yet
Prisca traditio est ab omnibus adducta loco exempli occultarum proprietatum &influxum, de torpedine marina, quae tangentis manum immisso per longum etiam bacillum stupore ligat. Est species operationis ad distantiam, si medium apte continuetur; sic impulso arcus nervo, tonus ad aurem devehetur, admoto illi arcus extremo. 994. Apud scriptores naturalis magiae detantatissima virtus est partium ex animantibus modo illibata eorum vita separentur; quasi vivum animal partibus separatis infunderet immateriatae virtutis vigorem. Hactenus constat veritas, quod pars animalis recens mactati majore vi polleat, quam ex simili animali sponte mortuo; quia magis abundat spiritibus. 995. In Experimentum quoque traducere liceat partes ex individuis plantarum &animalium; ut si partem taleae resectam putrescere sinas, exploraturus reliquumne taleae exarescat; aut partem ex cauda aut crure canis felisve abscissam, an putrescendo obsit curationi partis relictae. 996. Ferunt, annulum, armillamve ex crinibus amasiae gestatam pascendo amori conducere. Forte quod excitet imaginationem; futura chirothecae eadem vi, aut alterius rei favorem testaturae.