# Silva silvarum 543-2

Bacon, Silva silvarum, 543. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/543-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/543-2

Idem effectus tribuitur Sambuco, si perfricandis verrucis adhibeas viride ex ea bacillum, quod postea fimo impositum putrefiat. Tentari posset in clavis pedum & strumis atque ejusmodi excrescentiis; in partibus etiam animantium quae excrescentiis maxime sunt affines, ut cristis & calcaribus gallorum, bestiatum cornibus, &c. modus tentandi sit duplex, ut vel perfricentur partes lardo aut sambuco, ut in antedictis; aut particulae ex illis resectae consumendae relinquantur, videasque quid consumptio particulae separatae valeat in aliquando conjunctam. 998. Invaluit apud plurimos opinio, ferro & quicquid vulnus inflixit inuncto, vulnus sanari. Ex relatu viri fide dignissimi (quamquam hactenus induci nequeo ut credam experimento) haec sequentia notabis. Primo, unguentum armarium constare variis ingredientibus, inter quae admirandum marime & comparatu difficillimum, muscus ex cranio cadaveris insepulti, pinguedo ursae, & ursa in partu enecata. In duobus posterioribus facile suspicor quaesitum esse refugium, ut, si non succederet curatio, praetendi posset, bestias non fuisse occisas suo tempore. Musci magnam copiam suppeditat Hibernia ex corporibus peremtis, in cumulum congestis, & insepultis.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
