# Silva silvarum 543

Bacon, Silva silvarum, 543. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/543
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/543

Prisca traditio est ab omnibus adducta loco exempli occultarum proprietatum & influxum, de torpedine marina, quae tangentis manum immisso per longum etiam bacillum stupore ligat. Est species operationis ad distantiam, si medium apte continuetur; sic impulso arcus nervo, tonus ad aurem devehetur, admoto illi arcus extremo. 994. Apud scriptores naturalis magiae detantatissima virtus est partium ex animantibus modo illibata eorum vita separentur; quasi vivum animal partibus separatis infunderet immateriatae virtutis vigorem. Hactenus constat veritas, quod pars animalis recens mactati majore vi polleat, quam ex simili animali sponte mortuo; quia magis abundat spiritibus. 995. In Experimentum quoque traducere liceat partes ex individuis plantarum & animalium; ut si partem taleae resectam putrescere sinas, exploraturus reliquumne taleae exarescat; aut partem ex cauda aut crure canis felisve abscissam, an putrescendo obsit curationi partis relictae. 996. Ferunt, annulum, armillamve ex crinibus amasiae gestatam pascendo amori conducere. Forte quod excitet imaginationem; futura chirothecae eadem vi, aut alterius rei favorem testaturae.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
