# Silva silvarum 58

Bacon, Silva silvarum, 58. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/58

Atque ita de mineralibus; quae primo (procul dubio) ex succis concretis proveniunt, qui postea indurescunt; & sic de porcellanis vasis, quae sunt artificiale caementum sub terra diutissime defossum. Sic quoque confectio laterum & tegularum, & vitri ex arena quadam, & radicibus fractis & alia materia. Sic exsudationes adamantum in rupibus repertorum, & crystalli qui progressu temporis indurescunt. Sic induratio electri, quod primo substantia existit molli, ut apparet ex muscis & araneis in eo inventis; pluraque alia. Sed distincte de iis agendum. 83. Quantum ad indurationem ex frigore, pauca ejus experimenta sunt. Nullum enim vehemens & intensum frigus datur in hac terrae superficie, adeo exposita radiis solaribus & coelo. Convenientissimum experimentum dabit nix & glacies, quae ut raque cum corroborentur specialiter, inque actum deducatur frigus admixto nitro & sale, aquam in glaciem convertet, idque paucis horis. Forte longiusculo tempore convertat lignum aut argillam duram in lapidem. Itaque puteo, in quo nix & glacies conservantur, impone particulam ligni aut tenacis argillae, addito salis & nitri quanto, & per menus spatium aut diutius in eo jaceat. 84. Aliud experimentum fit per aquas metallorum quae potentiali frigore praeditae sunt.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
