# Silva silvarum 59-2

Bacon, Silva silvarum, 59. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/59-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/59-2

Sed nos ea habemus majori varietate, & nonnulla ex iis elegantiora, quam porcellana Chinensis. Quin & habemus stercorationum, & fimorum varietatem magnam. item congestionum & massarum aliarum, quae terram impiiiguant, & fertilem reddunt. Habemus Turres praealtas, quarum altissimae, usque ad altitudinem semi milliaris, linea perpendiculari, insurgunt. Nonnullae vero earum supra montes excelsos sitae, ita ut, si altitudinem montis & altitudinem turris simul componas, extenditur altitudo in aliquibus earum, usque ad tria milliaria ad minimum. Haec autem loca regionem supremam appellamus, aestimantes aëris tractum universum, inter supremam & infimam, pro regione aëris media. Utimur his turribus, prout altitudinibus & sitibus earum diversis convenit, ad insolationes, refrigerationes, conservationes, & ad meteora diversa spectanda, veluti ventos, pluvias, nives, grandines, & aliqua ex meteoris ignitis. Atque etiam, supra eas, in aliquibus locis, sita sunt habitacula Eremitarum, quos quandoque visitamus, atque insuper, quid observare debeant, edocemus. Digitizod by Habc.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
