# Silva silvarum 59

Bacon, Silva silvarum, 59. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/59

Pone igitur lignum aut argillam in aqua extinctionis ferri, aut alia aqua metallica, & explora num justo temporis spatio indurescant. sed illas aquas metallicas intelligo quae lotione aut extinctione parantur, & minime de aquis fortibus quae corrosione fiunt. magis enim corrosiva sunt quam ut consolident. 85. Hactenus constat, naturales quosdam esse fontes, qui lignum in lapidem convertunt, ut conspicere dabitur in particula quadam ligni, cujus pars extra aquam prominens servabit naturam ligni, altera autem pars in speciem quandam lapidis sabulati convertetur. Verisimile est aquas hasce mixturam quandam metallicam obtinere, sed exactior in iis inquisitio descendat ad particularia. Certissimum est, ovum quod per multos annos in fundo fossae jacuisset, terra fortuito superingesta leviter tectum, duritie lapidem aequasse, coloresque vitelli & albuminis distinctos conservasse, testam vero resplenduisse instar sacchaacchari aut alabastri tenuissimis suis granis. 86. Aliud experimentum est indurationis per frigus, quod hodie inventum est; metalla scilicet reperita ex calefactione & extinctione in frigida indurescere. Validissime enim frigus à praecedente calore operatur. 87.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
