# Silva silvarum 60-2

Bacon, Silva silvarum, 60. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/60-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/60-2

Habemus lacus magnos, tam salsos, quam dulces, utimur autem iis, ad suppetendos nobis pisces, aves item palustres & aquaticas, omnis generis. Utimur etiam iis ad sepulturas corporum nonnullorum naturalium. Differentiam enim operationis invenimus, in rebus, quae in terra sepeliuntur, aut in aëre subterraneo, & iis quae in aqua submerguntur. Habemus stagna, in quorum nonnullis, aqua dulcis percolatur ex salsa; in aliis autem, per artem, aqua dulcis in salsam mutatur. Habemus insuper rupes, in medio maris, & loca quaedam aprica ad littora ipsa, pro quibusdam operibus efficiendis, in quibus aura maris requiritur. Habemus quoque gurgites rapidos, & cataractas, ad usum complurium motuum violentorum, ad similem usum, habemus Machinas complures, quae ventos excipiant, multiplicent, & roborent. Habemus et iam puteos multos, & fontes artificiales, ad imitationem naturalium scaturiginum, & balneorum, factos, vitriolo, sulphure, chalybe, aere, plumbo, nitro, & aliis mineralibus tinctos: habemus insuper puteos, & receptacula parva, ad rerum multarum infusionem; ubi aqua (currens scilicet) virtutem corporum melius & vivacius, quam in vasis & catinis, excipit. Inter quos habemus aliquos, in quibus conficitur aqua, quam vocamus, paradisi, per praeparationes quasdam nostras, valde salubris & efficax facta, ad sanitatem, & longaevitatem.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
