# Silva silvarum 60

Bacon, Silva silvarum, 60. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/60

Induratio quae fit per calorem, consideranda est, qui ob exhalationem partium humidarum aut indurat corpus, ut in lateribus & tegulis, aut si vehementior sit, ipsas duriores partes liquefacit, ut in vulgari artificio vitri, & vitrificatione terrae (quod videmus in interioribus partibus fornacum, & in vitrificatione laterum & metallorum. In priori harum, quae est induratio per coctionem absque liquefactione calor hos gradus obtinet, primo indurat, secundo fragile reddit, denique in cincres redigit & calcinat. 88. Sed si cupias indurationem cum tenacitate quadam efficere, minorique fragilitate, media via eligenda est; quam Aristoteles bene notavit, sed non probavit, nempe ut corpora per tres quatuorve dies in aqua deco quantur. Oportet autem corpora sint minime penetranti aquae pervia, ut lapides & metalla. talia enim corpora si sint, quibus insinuare se possit aqua, diuturna coctio emolliet potius quam indurabit, ut probatum est in ovis, oris, &c.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
