# Silva silvarum 615

Bacon, Silva silvarum, FRANCISCO BACONE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/615
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/615

W. RAWLEY. FRANVAvigabamus è Peruvia ubi per annum integrum commorati sumus: petebamus autem Chinam, & Iaponiam; commeatum in duodecim menses nobiscum portantes; atque per spatium quinque mensium, & amplius, ventis secundis ab Ortu flantibus, licet lenioribus & remissioribus, usi sumus. Tum vero vertit se ventus, & ab Occidente, per multos dies, constanter spiravit; adeo ut progredi lente admodum possemus, atque de reditu quandoque cogitaremus. Sed tunc rursus orti sunt Austri fortes & vehementes, cum inclinatione nonnulla in Orientem; qui nos (quantum fieri potuit contra nitentes, versus Septentrionem compulerunt: quo tempore commeatus noster (etsi parce admodum eum distribuissemus penitus absumptus. Itaque, cum nos ipsos, ε βonge in medio vastissimae, per universum Orbem, aquarum eremi, positos videremus, absque commeatu, perditos nos plane putabamus & mortem propinquam expectabamus.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
