# Silva silvarum 617

Bacon, Silva silvarum, FRANCISCO BACONE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/617
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/617

Attamen corda nostra, & voces, ad Deum in Coelis levavimus; Qui mirabilia sua in profundis monstrat; eum precantes, pro Misericordia sua, ut, quemadmodum in principio, Congregationes Aquarum mandavit, & Aridam apparere fecerat; ita nunc quoque terram nobis ostenderet, ne periremus. Contigit autem, ut die sequente, sub vesperi, intra modicam distantiam, cerneremus, Septentrionem versus, tanquam Nubes spissas: quae nobis de terra spem injecerunt, satis gnaris, tractum illum Maris Australis, penitus incognitum fuisse: atque Insulas, & Continentes, adhuc non detectas, complecti potuisse; itaque cursum, tota illa nocte, eo direximus, ubi terra se, ut conjiciebamus, ostenderat: atque illucescente die postero, manifestum fuit, id quod videramus, terram revera fuisse, depressam quidem & silvosam: quod eam magis obscuram monstraverat. Atque post sesqui-horae navigationem, Portum Tutum appulimus: Portum urbis cujusdam, non magnae quidem, sed pulchre exstructae, & quae, ex qua parte Mare spectabat, elegantiam magnam prae se tulit. Nos vero singula momenta tarda aestimantes, quibus à terra abessemus, ad littus properavimus, & ad descensum in terram nos comparavimus. Confestim autem vidimus, nonnullos ex populo urbis, cum bacillis in manibus, qui nutu & signis, nos in terram descendere prohibuerunt: absque tamen clamoribus, aut terocia. Unde, haud parum contristati, quid faciendum esset, apud nos deliberamus.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
