# Silva silvarum 618

Bacon, Silva silvarum, FRANCISCO BACONE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/618
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/618

Interim perrexit versus nos scapha haud magna, octo circiter viros vehens; quorum unus in manu gestabat baculum ex arundine lutea, ad utrunque finem caeruleo colore imbutum. Qui navem nostram fidenter conscendit. Cumque vidisset unum è nostris obviam illi prodeuntem, è sinu extraxit Rotulum quendam pergamenae, (sed pergamena nostra paulo flavioris, atque ad instar Foliorum Codicillorum splendentis, alias autem mollis satis & flexibilis.) Eique in manum dedit, qui primus è nostris se obtulerat. In quo Rotulo, Lingua Hebraica prisca, Graeca quoque prisca, Latina satis pura, & Hispanica, scripta erant haec Verba; In terram ne descendatis; nedum quispiam è vestris. Quin & discessum ab his Oris maturate, intra sexdecim dies, nisi licentia vobis diutius morandi concedatur. Interea, si aqua vobis opus sit dulci, aut commeatu, aut Medicina & curatione pro aegrotis, aut si navis vestra reparatione indigeat, singula, quibus caretis, in scriptis exhibete. Nos autem gle Officiis ullis misericordiae vobis non deerimus. Rotulus iste, sigillo firmatus erat, ex alis Cherubim, minime expansis, sed deorsum pendentibus, & juxta eas cruce.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
