# Silva silvarum 620

Bacon, Silva silvarum, FRANCISCO BACONE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/620
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/620

Obtulimus servo praemium exiguum in ducatis, & holoserici carmosini parcellam, quae ministro superiori offerretur; sed ille non accepit, imo vix aspicere sustinuit: atque ita, in alia parva scapha, quae ad eum missa fuit, discessit. Tribus plus minus horis elapsis, postquam servus responsum nostrum accepit, lembo versus nos devectus est vir (ut videbatur) ex Magistratibus. Indutus erat toga cum manicis amplis, ex cameloto, coloris caerulei pulcherrimi, splendidioris multo quam nos in Europa habemus: tunica interior viridis erat; & similiter galerus ejus, qui factus erat in figuram Turbani, eleganter compositi, neque praegrandis, quana solent esse Turcica; atque capillorum suorum cincinni, infra oram Turbani dependebant. Vir sane aspectu venerabilis. Vectus est in lembo, aliqua en parte inaurato, quatuor solummodo viris, in eodem lembo, comitatus. Alius autem à tergo sequebatur, in quo erant viri circiter viginti. Quamprimum intra spiculi jactum venisset, signis quibusdam è lembo moniti sumus, ut aliquos è nostris ad illum mitteremus. Id quod statim fecimus, in navis nostrae scapha; virum ex nostris, (uno excepto,) primarium mittentes, & quatuor cum illo. Cumque circiter sex virgatas à lembo abessemus, jubebant ut nos sisteremus, nec propius accederemus. Quod & fecimus. Tum vero vir, quem modo descripsi, in pedes se crexit, & alta voce Hispanice interrogavit; num Christiani estis?

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
