# Silva silvarum 64

Bacon, Silva silvarum, 64. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/64

Repentina depraedatio aëris in humorem aqueum, ejusdemque versio in aërem, in nullis visibilibus magis conspicua est, quam in celeri resolutione & evanescentia tenuis nubeculae exhalationis aut vaporis ex vitro, & lamina ensis, & ad eum modum polito corpore, quod nequaquam detinet aut imbibit humorem; nam nebulosa caligo repente discutitur & dissipatur. Similis vero nubecula, oleosa aut pinguis, non dissolvitur, non quod tenacius adhaereat, sed quia aër aquam depraedatur, flamma & ignis oleum. Ideo tollendae maculae ex adipe, adhibent carbonem chartae bibulae involutum, quia ignis in adipem operatur aut oleum, ut aër in aquam. Videmus quoque chartam oleo inunctam, aut lignum oleo illitum, aut simile quid diutissime humorem servare, sed aquis madefacta citius exsiceari aut putrescere. Causa, quod aër difficulter cum oleosa humiditate misceatur. Exvim unionis. 92.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
