# Silva silvarum 65

Bacon, Silva silvarum, 65. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/65

Admiratione dignum est, quod eadem levis instantia tenuiculae nubeculae in vitris gemmis, aut laminis ensium, demonstrat efficaciam unionis etiam in minima quantitate & tenuissimis corporibus, quantum ea conducat ad conservationem formae praesentis aut resistendum novae. Nam exacte si observas resolutionem istius nubeculae, conspicies eam dissipari primo in marginibus, & ultimo, in medio. Videmus quoque aquam copiosam extrahere succum corporis infusi; sed pars aquae à corpore imbibitur. Atque haec praecipua causa est, quod in operatione, qua corpora convertuntur & alterantur experimentum in magna quantitate non respondeat experimento in minima, & sic multos fallat. Nam (ut dixi) majus corpus magis resistit alterationi formae, & multo majorem efficaciam requirit in activo corpore, quo illam reactionem expugnare valcat. Experimentum unicum spectans productionem plumarum & pilorum varii coloris. 93. In praecedentibus locuti sumus in quinta instantia de causa vividi coloris in avibus ex tenuitate coli, jam vero conabimur illud axioma ad usum referre. Haec enim conscriptio nostrae hujus Sylvae Sylvarum, proprie loquendo non est naturalis Historia, sed sublimior quaedam species naturalis Magiae, utpote non solum describens naturam, sed eandem in magna & mirabilia opera resolvens. Fac ergo experimentum, inungens columbas aut alias aves, quando adhuc lanugine tantum vestiuntur, aut etiam catulos, pilos eorum decurtans quantum liceat, aut alias bestias, unguento carni minime noxio, quod indurescat firmiterque adhaereat, & vide num colores plumarum aut pilorum immutentur. In confesso est, quod evulsio plumarum primo subnascentium in avibus novas candido colore eliciat. Certum quoque, album colorem ex penuria humorisque defectu esse. Sic violae caeruleae, aliique flores cum emarcescunt, pallidi & albi evadunt. Aves & equos aetas & cicatrix canos reddit, eademque causa canos in homine producit. Ideo admodum verisimile est, quod, quae in avibus primo erumpunt plumae, saepe diversi coloris sint pro natura avium, prout cutis magis porosa existit; sed ubi ea firmior est, plumae alborem contrahunt. Optimum id experimentum est, non ut aves solum & bestiae variatis mirum in modum coloribus habeantur, sed etiam ut colorum natura penitius innotescat, quinam eorum tenuiorem, quinam crassiorem porositatem requirant. Experimentum unicum spectans alimentum animantium antequam in lucem edantur.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
