# Silva silvarum 66

Bacon, Silva silvarum, 66. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/66
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/66

94. Opus providentiae est, verissime à quibusdam observatum; vitellum ovi parum tacere ad generationem avis, sed tantum ad alimentum ejusdem. Si enim pullus recens exclusus dissecetur, multas vitelli relliquias invenies; & necesse est, ut aves, quae extra matricem foemellarum generantur, habeant in ovo tam alimenti materiam, quam unde generetur corpus. nam post exclusionem ovi, & à corpore gallinae separationem, nullum praeterea alimentum à gallina recipit, sed solum calorem vivificantem ab ea incubante. Sed bestiae & homo nullo alimento interno indigent, quoniam generantur intra uterum foemellae, continueque nutriuntur ex corpore illius. Experimenta varia spectantia Sympathiam & Antipathiam in usum Medicum. 95. Vetus & recepta opinio est, cantharides applicatas alicui corporis parti vesicam contingere, eamque exulcerare, si diutius admotae teneantur. Fidem quoque invenit, quod lapis ex India Orientali huc advectus, peculi rem vim habeat depellendi calculos ex renibus, eosque dissolvendi, adeo ut carpo admotus tam vehementer calculos depulerit per inferius, ut prae violentia removendus esset. 96.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
