# Silva silvarum 69

Bacon, Silva silvarum, 69. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/69

Neque minus inter se differunt quam densae & tangibiles partes, omnibusque tangibilibus corporibus insunt plus minusve, & plerumque nunquam cessant. Ab his eorumque motibus praecipue procedunt arefactio, colliquatio, concoctio, maturatio, putrefactio, vivificatio, & praecipua naturae effecta. Ut enim in Sapientia Veterum illos descripsimus in fabula Proserpinae, in regimine infernali paucos Plutonis actus comperies, plurimos Proserpinae; cum tangibiles corporis partes stupidae sint, & spiritus omnia efficiant. Ad differentias tangibilium in corporibus partium industria Chymicorum nonnihil lucis contulit, dum separationibus suis discernunt oleosas, crudas, puras, impuras, tenues, crassas & similes partes. Medici in cognitione illa acquiescunt, nempe herbas & faeces, diversis constare partibus; ut quod opium habeat partem stupefactivam & calefactivam, quarum prior somnum conciliet, posterior eliciat sudorem. Rhabarbarum purgantibus & astringentibus partibus constare; sed plenior inquisitio negligenter admodum & tenuiter habita est. Quantum ad subtiliores differentias partium minutarum, earumque posituram in corporibus (quae magnos edunt effectus) prorsus non notatae, & motus minutarum in corporibus partium, qui tantum valent, non observati sunt, quia sunt invisibiles, & in oculos non incurrunt, sed experientia deprehendendi sunt.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
