# Silva silvarum 71-2

Bacon, Silva silvarum, 71. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/71-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/71-2

Habemus etiam aedificia ampla & spatiosa, in quibus imitamenta & repraesentationes meteororum exhibemus: veluti, nivis, grandinis, pluviae, pluviarum artificialium ex corporibus mistis non aquis, tonitruum, fulgurum, coruscationum, & generationum insectorum & animalculorum in aëre, veluti ranarum, muscarum, locustarum & aliorum. Habemus etiam cubicula nonnulla, quae cubicula sanitatis vocamus, ubi aërem ad libitum tingimus, & temperamus, prout ad curationes complurium morborum, & conservationem valetudinis, conducere, & proprium esse, judicamus. Habemus etiam balnea pulchra, & ampla, ex diversis mixturis, ad curationem complurium morborum, & corporis humani restaurationem ab arefactione, alia item ad roborationem & confortationem nervorum, partium vitalium, atque ipsius corporis succi & substantiae. Habemus etiam pomaria, & hortos amplos & varios, in quibus non tam nobis cordi est pulchritudo ambulacrorum & similium, quam varietas terrae, & soli, diversis arboribus & herbis proprii. Aliqui autem eorum, arboribus & baccis consiti sunt, ad potuum complura genera conficienda, praeter viueas.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
