# Silva silvarum 71

Bacon, Silva silvarum, 71. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/71
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/71

Ideoque verum est, efficaciam ignis optime posse percipi in destillationibus, quae perficiuntur clausis vasis & receptaculis. Sed altior tamen quidam gradus est: quanquam enim destillationes corpora conservent in cellis & claustris ne dispergantur, tamen spatium concedunt corporibus ut in vapores mutentur, reciproceque abeant in liquores, & separentur à se mutuo; ut natura solet exspatiaF1, quanquam libertate plena non fruatur. quo fit ut verae & ultimae operationes caloris non obtineantur. Sed si corpora calore alterari possint, & tamen talem reciprocationem rarefactionis, condensationis, & separationis non admittant, verosimile est hunc Proteum materiae tanquam manicis comprehensum, se conversurum in varias metamorphoses. Sume igitur vas quadratum ferreum, forma cubi, quod latera crassa & solida habeat. In eo statuas cubum ex ligno, qui impleat ipsum arctissime, & operculum habeat ferreum aeque validum ac latera, lutoque obturet uF more Chymicorum. Imponas tum vas arderatibus carbonibus; probe accensum pauculas per horas conserves.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
