# Silva silvarum 75

Bacon, Silva silvarum, FRANCISCI BACONI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/75
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/75

aut non musici, qui inaequales semper, ut voces loquentium, omnes susurri, voces bestiarum & avium, (exceptis quae canunt) omnes soni ex percussis lapidibus, lignis, membranis, pellibus, (ut in tympanis) & infiniti alii. 102. Soni, qui tonos constituunt, ab ejusmodi gignuntur corporibus, quae partibus & poris aequalibus constant, ut & ipsi soni aequales sunt. Tales producit metallorum percussio, ut in campanis; aut vitrorum, impacto in ea talitro; aëris, ut in hominum canentium vocibus, tibiis, fistulis, organis, & instrumentis Musicis, &c. aquae, ut in tibiis philomelam imitantibus organorum portatilium, aut grandiorum, & aliis hydraulicis, apud veteres in usu, & à Nerone in magno pretio habitis, nunc per desuetudinem incognitis. Si quis existimet, fides plectri & instrumenti minime aequalia corpora esse, & tamen sonos edere, errat. Sonus enim non producitur inter plectrum & chordam, sed inter chordam & aërem, ut nec inter digitum aut calamum & chordam in aliis instrumentis fieri solet. Tres tantum percussiones revera tonos producunt, metallorum (sub quibus vitra & similia comprehendo) aëris, & aquae. 103. Diapason aut octava in Musica, suavissimum gignit concentum, adeo ut vere sit unisona; quod in testudine apparet instructa fidibus gravioris soni, duabus fidibus simul junctis, octava distantibus, & unum tantummodo sonum efficientibus. & quaelibet nota octava in assensu (ut ab octava ad decimam quintam, à decima quinta ad vigesimam secundam & porro in infinitum) scalae solum sunt diapasontis. causa latet, & à nemine unquam data, exactiorem meretur investigationem.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
