# Silva silvarum 77-2

Bacon, Silva silvarum, 77. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/77-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/77-2

Sed ante omnia calores ministramus, ad imitationem caloris Solis, & coelestium, qui pertranseunt inaequalitates multiplices, & veluti orbes, progressus & periodos, per quas opera mirabilia educimus, nec non habemus imitationes caloris fimorum, & ventrium animalium, atque sanguinis & corporum ipsorum: foenorum, & herbarum dum humidae sunt congestarum & conclusarum: calcium vivarum, & rerum aliarum. Item habemus instrumenta, quae calorem excitant, per motum tantum: atque insuper loca ad insolasiones fortes. & rursus loca subterranea, quae vel natura, vel arte, calores excitant. Hos calores diversos exhibemus, prout natura operationis, quam designamus, postulat. Habemus etiam domus perspectivas, ubi experimenta exhibemus omnium quoque colorum; atque ex corporibus diaphanis & incoloratis, repraesentamus colores singulos: non in forma iridum gliscentes, (ut fit in gemmis, & prismatibus,) sed per se, simplices, & constantes. Praeterea exhibemus omnem radiorum multiplicationem, adeo ut lumen ejaculemur, ad distantias magnas; illique eam virtutem & fortitudinem indimus, ut per hujusmodi lumen, cerni possint lineae & puncta tenuissima.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
