Latin
FRANCISCI BACONI
Bacon, Silva silvarum 79
Unproofread scanNot analysed yet
Videmus enim aliquam ex inferioribus testudinis fidibus nullum cantus supremi sonum edere nec mixtum; sed tantum bassi sonum. 110. Nullus concentus quadrantibus notarum constat, propterea quod nullam harmoniam fortasse admittant. Experimur enim quod seminotae tantum aliquando recurrant. nihilominus tamen sunt vocis &fidium tremulae [a) variationes &gradationes quaedam notis carentes continua serie ab uno tono ad alium subinde depressae aut elevatae maxima cum voluptate. 111. Causae soni, vel grati vel ingrati auribus, illustrari possunt ex iis quae visum aut oblectant aut offendunt. Duo visui grata sunt (omissis formarum picturis, quae objecta tantum sunt secundaria, recordantique solum aut placent aut displicent) colores &ordo. Delectamentum ex coloribus symbolizat sive consensum habet cum voluptate quam ex uno &simplici tono percipimus; sed delectamentum ex ordine, symbolizat cum harmonia. Hinc videmus quantopere topiaria in hortis &[b] prominentiae aedificiorum, &quaelibet figurae aequalitate rite proportionatae placeant (ut globi, pyramides, coni, cylindri) cum a) Slides, or Relishes, of the voico. b] garden-knots, and frets oshouses. cum inaequalibus insit tantummodo deformitas.