# Silva silvarum 79-2

Bacon, Silva silvarum, 79. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/79-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/79-2

Exhibemus sonos exiles tanquam magnos & graves: similiter tanquam extenuatos, & acutos. Dein fingimus trepidationes plurimas ex sonis, qui in ortu suo primo integri sunt. Exhibemus atque imitamur sonos omnes articulatos, & literas, item voces, & cantus, quadrupedum, & avium. Habemus quoque adminicula auditus, quae auribus apposita, majorem in modum sensum ipsum, & sonorum delationem, promovent. Habemus vocum reflexiones, (quas Echo dicitis,) complures mirabiles, & artificiales vocem non tantum multipliciter repercutientes & jactantes, sed earum alias vocem augentes, alias extenuantes: nonnullas autem earum vocem articulatam reddentes differentem ab originali. Habemus ultimo, modos deferendi sonos, in tubis, & concavis aliis, ad magnam distantiam, atque in lineis tortuosis. Habemus etiam domus suffituum & odorum, ubi & experimenta saporum adjungimus. Odores ibi, (quod mirum videri possit,) multiplicamus & fortificamus. Imitamur odores naturales, efficientes ut odores omnigeni tam ex aliis mixturis expirent, quam ex genuinis. Similiter etiam sapores imitamur, ita ut gustum, quamvis accuratum, plane fallant. In domo hac continetur insuper confectionarium, ubi conficimus bellaria, placentas, & hujusmodi alia, tam humida, quam sicca: imo & condimus ea, cum rebus aliis dulcibus, gratissimis, praeter saccharum, & mel.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
