# Silva silvarum 80-2

Bacon, Silva silvarum, 80. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/80-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/80-2

Vina ibi conficimus jucundissima, lacticinia, jura, salsamenta, & acetaria, grata certe ad gustum, & vobis minime in usu. Habemus etiam domus Machinarum, ubi praesto sunt machinae, & organa, ad omnia genera motuum. Ibi tentamus celeriores educere motus, quam apud vos ullos habetis, sive ex sclopetis vestris minoribus, sive alia quacunque machina. Tentamus item motus reddere faciliores, & intensiores, eos multiplicando per rotas, & modos alios. Tum motus educimus fortiores & potentiores, quam vos habetis, in majoribus vestris bombardis, & basiliscis quibuscunque. Exhibemus tormenta bellica, & machinas, omnis generis; novas mixturas Digitzed b GoogE pulveris pyrii: ignes Graecos in aqua ardentes, & inextinguibiles: ignes missiles in omni varietate, tam ad voluptatem, quam ad usum. Imitamur ibi avium volatus, gradus quosdam habemus, & commoditates vecturae per aërem, instar animalium alatorum. Naves habemus, & scaphas, quae subter aquas navigare possint, & pelagi furores melius perferre: cingula etiam ad natandum, & suffulcimenta. Habemus horolngia complura exquisita, & alios motus aëris, & aquarum, in orbem, & per vices, revertentes, item motus nonnullos perpetuos.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
