# Silva silvarum 81-2

Bacon, Silva silvarum, 81. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/81-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/81-2

Imitamur motus animalium, in smulachris eorum: veluti, in simulachris hominum, quadrupedum, avium, piscium, & serpentum. Alios denique habemus motus, aequalitate insignes, & subtilitate Habemus etiam domum Mathematicam, ubi instrumenta omnia, tam Geometrica, quam Astronomica, exquisitissima, repraesentantur. Habemus etiam domum praestigiarum, ubi omnimodas praestigias, imposturas & illusiones, & earum fallacias, exhibemus. Facile autem credetis, nos qui tot habemus vere naturalia, quae admirationem moveant, posse etiam infinita hominum sensibus imponere; si ea in miraculum ornare, & exaltare vellemus. Verum nos omnem imposturam, & mendacium, odio habemus.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
