# Silva silvarum 83

Bacon, Silva silvarum, FRANCISCI BACONI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/83
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/83

Coelum rapidissimè circumagitur, nec sonus tamen percipitur; quanquam in quorundam insomniis suavissimam excitare Musicam dicatur. Motus itidem cometarum & meteororum ignitorum (ut stellae cadentis, &c.) nullum edunt sonitum. Si cui magna distantia putetur causa esse quo minus ad nos usque penetret sonitus, cogitet fulgura & coruscationes in spatio non admodum à nobis dissito generatas conspici absque ullo prorsus sono, cum tamen sine percussione aërisque disscissione non fiant. Venti in suprema aëris regione nubes movent, motu hic apud nos imperceptibili, transeuntque absque sonitu. Humilius spirantes venti in plano, nisi vehementes sint, nullum efficiunt sonitum, qui tamen inter arbores percipiuntur. In universum venti cum sonitum edunt, agunt id semper inaequaliter cum intensione & remissione, quandoque ubi acriores fuerint in summo impetu trepidant. Pluvia & grando decidens cum magna etiam vi, aërem transcundo sonitum haud cient, nisi in solum, aquam, domos aut simile quid impacta. Rapidus fluvii decursus per alveum, si profundior fuerit, auditum non movet, sed tacite fertur. Illapsus vadis, sabulosis, calculisve, auditur.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
