Latin
FRANCISCI BACONI
Bacon, Silva silvarum 84
Unproofread scanNot analysed yet
Aqua littori illisa aut angususstiis compressa (ut in defluxu per pontes) aut per ventos collisa, reboantem sonitum editTignus aut solidum aliquod corpus ab alio contiguo propulsum absque collisione, sonitu caret. Sic quoque corpora librata sibi mutuo imposita, etsi superius deprimat inferius, nullum sonitum proferunt. Sic minutarum in solidis corporibus partium motus (praecipua violenti motus causa, hactenus non observata) peragitur sine sonitu. Sonus enim ille aliquando notatus producitur tantum ab aëris fractione, non vero à partium impulsione. Patet quoque, ubicunque corpus anterius cedit, posteriore succedente, sonitum nullum reddi, etiamsi motus maximus celerrimusque sit. 116. Aër apertus &expansus nullum efficit sonitum, nisi acute percutiatur, ut in chordae sono, ubi aër a duro &rigido corpore percutitur, [a] celerique contactu; fides enim nisi intensa sonum non edet. Sicubi vero clausus aër &compressus est, ibi flatus vel inflatus, levem tantum percussionem efficiens excitando sufficit sonitui; ut in tibiis vel fistulis &instrumentis pneumaticis. Sed notandum in syringis, quae flatum duntaxat requirunt modicum, quod concavum earum, sine [b] obturamento id est parte tibiae cum lingulâ quae ori inditur) aërem a)] and with a tharp loose. b] the Fipple. aërem comprimente (multo efficacius quam nudum concavum) nullum redderet sonum. reliqua pneumatica validius inflantur, ut tubae, sa]buccina, cornua venatoria, &c. quod produnt infatae eorum genae qui ea spiritu replent. Organa quoque vehementi ex follibus vento inflantur.