# Silva silvarum 84-2

Bacon, Silva silvarum, 84. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/84-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/84-2

Quin etiam jure- jurando nos omnes astringimus, ad ea celanda, quae celari decrevimus: etsi nonnulla ex iis, cum consensu, interdum regi, aut senatui, revelemus: alia autem omnino intra notitiam nostram cohibemus. Quantum ad ordinationes, & ritus nostros, habemus porticus duas spatiosas, & pulchras. In quarum una, ordine collocamus, exemplaria rariorum omnium & praestantiorum inventionum: in altera autem, statuas inventorum insigniorum, ibi statuam videre est Columbi vestri. qui primus Indias Occidentale aperuit. Itidem fabricatoris primi navium. Item monachi vestri, qui primus tormenta invenit ignea, & pulverem pyrium. Item inventoris musicae. Item inventoris literarum. Item inventoris imprimendi typis. Item inventoris phaenomenorum Astronomiae. Item inventoris operandi in metallis. Item inventoris vitri. Item inventoris fili bombycini. Item inventoris vini. Item inventoris segetum & panis. Item in ventoris sacchari. Atque inventores hosce, omnes, apud nos servamus, ex taditione magis certa & fidleli, quam apud vehabetur. Deinde habemus staruas, invento rum complurium insigniorum ex nostris, qui res, & opera nobilia invenerunt: Quae cum ipsi non videritis, descriptiones eorum facere. nimis longum esset, tum in iisdem recte intelugendis, proclive erit errare. Etenim inventori rei cujusque dignioris, statuam mox erigimus, eique honorarium satis liberale elargimur.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
