# Silva silvarum 85-2

Bacon, Silva silvarum, 85. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/85-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/85-2

Statuarum istarum, aliae ex aere sunt, ex marmore, & lapide lydio, aliae ex cedro, & aliis lignis quibusdam pretiosis, inauratis, & adornatis, ex ferro aliae, aliae ex argento, quaedam ex auro. Habemus etiam hymnos quosdam, & liturgiarum formas, quas quotidie cantamus, & recitamus, quibus laudes ac jubilaea, & gratiarum actiones resonamus Deo, propter mirabilia opera sua: precum item formulas quasdam, quibus auxilium & benedictionem ejus imploramus, ut labores nostros dirigere & illuminare dignetur, atque in bonos usus, & sanctos convertere. Postremo, apud nos in usu est, praecipuas in regno urbes subinde adire, & visitare, in quibus, (prout occasio se offert,) talia inventa utilia revelamus, qualia nobis visum fuerit. Praedicimus etiam, antequam adveniant, (id quod ad naturales divinationes pertinet,) morbos epidemicos, pestes, animalium noxiorum examina, famem, tempestates & procellas, terrae motus, inundationes aquarum, co meta, 86 FRANC. BAC. NOVA ATLANTIS. metas, anni temperaturam, & alia: quinetiam! consilia super rebus hisce damus, & quid populo facere conveniat, ad praeventiones, & remedia, hujusmodi malorum.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
