# Silva silvarum 85

Bacon, Silva silvarum, FRANCISCI BACONI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/85
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/85

Observa deinde iterum, quod instrumentorum pneumaticorum nonnulla per exiguum ad latus foramen inflantur, quod flatum in primo ingressu constringit; eoque magis quod adsit [b] transversaria prope extremitatem tibiae ori applicandam, & obturamentum coarctans flatum vel spiritum, quodlingulam constituit, ut conspicere datur in fistulis ad latus inflari solitis aliisque ejusdem speciei, quae nullum sonum edunt, ab extrema parte inflatae, ut syringe. Similiter in omni sibilo contrahitur os, utque angustius reddatur, digitus adhibetur. sed in aëre aperto projectus lapis, aut jaculum, minime sonat. perinde se habent globi, nisi aliqualis concavitas, dum provolvuntur, aërem comprimat; sagittae quoque, nisi fuerint alae fissae, & sic aërem coarctent. minores fistulae, aut tibiae pastorum ex avenaceis arundinibus sonum edunt ob summam gracilitatem, qua sit ut aër magis comprimatur quam in fistulis laa) corneti. b] in respect of their traverse, and Stop above the hole, vich performeth the Fipples part. laxioribus. Rursus voces hominum aliorumque viventium transeunt guttur, quod spiritum coarctat. quantum ad [a] crembala acris est percussio aëris, sed in ore coarctati.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
