# Silva silvarum 88

Bacon, Silva silvarum, FRANCISCI BACONI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/88
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/88

Memini asseruisse quendam, arcana intime sibi cognita venditantem, sed vanissime tumidum, detectam à se conspirationem, qua Regina Maria Elisabethae loror petebatur, ope speculi urentis ex plumbeo domus tecto, dum in coemiterio Sti Jacobi deambularet. Hactenus proculdubio vera haec sunt, si speculis ea conciliari efficacia possit, quam apud veteres nobilitavit classis incendium. Percussio aëris sola ex ejusmodi speculis nullum edet sonitum; non secus ac coruscationes & fulgetra sine tonitru. 122. Suppono, facta in aërem soni impressione, spatium temporis requiri, quo illa ad sensum deferatur; perinde ac impressio specierum visibilium, alioquin exaudiri non posset. Ideoque ut globi moti tanta potest esse celeritas, quae visum fugiat, sic & motus pernicitas datur, auditu non perceptibilis. Constat enim perceptionem oculi esse velociorem ea auditus. 123. Omnis aëris eruptio, utut minima & exilis, entitatem sono confert, quam crepitum, flatum, screatum vocant, &c. ut in nigro sale, & foliis lauri in ignem conjectis, castaneis quoque è cinere exilientibus, in ligno viridi super focum reposito, praecipue radicibus, candelis flammam vomentibus, si humor aspergatur, in rasura, sternutatione, &c. itidem folio rosae conformato in bursam, si disrumAcon! SIIV. SYLVAR. Centur. II. 89 scum/ disunptur in fronte aut aversa manu, ut solentpuci. semcih. Exermenta varia spectantia productionem, cinservationem & delationem sonorum, & in iis aëris ministerium. 114. Quae vulgo redditur sonorum causa, tu: clisio videlicet aëris (quae sectionem, divisionem, attenuationem quoque aëris significat) tis ignorantiae latibulum est, formatque sibi hujus motus conceptum talem mens è paucis inute. stantiis, ut vulgaris Philosophiae mos est; omnibusque id insitum, ut facile admittant quae per vocabulum artis scitulam expressiotem prae se ferunt, etsi rerum vacua.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
