Latin
FRANCISCI BACONI
Bacon, Silva silvarum 92
Unproofread scanNot analysed yet
multis quoque creditum, vehementes campanarum sonitus in populosis civitatibus tonitrum propulsasse, eaque ratione pestiferum aërem dissipasse, quae omnia concussio, non sonus, efficere potest. 128. Ingens sonus, è proximo delatus multos reddidit surdos, qui eo ipso momento disruptam quasi in auribus membranam sentiebant. Mihi quoque dum adstarem cuidam alte ´ lyra canenti, subito noxa illata est, tanquam in auribus ruptura quadam aut dislocatione facta; &paulo post, tinnitus exstitit sonorus (non vulgaris cantus, aut sibilus, sed multo clarior &dispar) ita ut surditatem metuerem. sed post quadrantem horae evanuit. Hoc effectum verissime ad sonum referri potest. Ut enim dictat in vulgus usitatum axioma, potentius objectum destruit sensum; speciesque spiritales tam visibiles quam audibiles in sensoriis vim suam imprimunt, etiamsi praeterea nullum corpus moveant. 129. Delatos sonos arctum conservat receptaculum, efficitque ut longius audiantur; te cujus rei experimentum est in membranarum voluminibus &syringis. Si enim os alteri tα parti admoveatur, alteri auris, sonus percipitur multo longius, quam im aperto aëre.