# Silva silvarum 92

Bacon, Silva silvarum, FRANCISCI BACONI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/92
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/92

multis quoque creditum, vehementes campanarum sonitus in populosis civitatibus tonitrum propulsasse, eaque ratione pestiferum aërem dissipasse, quae omnia concussio, non sonus, efficere potest. 128. Ingens sonus, è proximo delatus multos reddidit surdos, qui eo ipso momento disruptam quasi in auribus membranam sentiebant. Mihi quoque dum adstarem cuidam alte & acute lyra canenti, subito noxa illata est, tanquam in auribus ruptura quadam aut dislocatione facta; & paulo post, tinnitus exstitit sonorus (non vulgaris cantus, aut sibilus, sed multo clarior & dispar) ita ut surditatem metuerem. sed post quadrantem horae evanuit. Hoc effectum verissime ad sonum referri potest. Ut enim dictat in vulgus usitatum axioma, potentius objectum destruit sensum; speciesque spiritales tam visibiles quam audibiles in sensoriis vim suam imprimunt, etiamsi praeterea nullum corpus moveant. 129. Delatos sonos arctum conservat receptaculum, efficitque ut longius audiantur; te cujus rei experimentum est in membranarum voluminibus & syringis. Si enim os alteri tα parti admoveatur, alteri auris, sonus percipitur multo longius, quam im aperto aëre.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
