Latin
FRANCISCI BACONI
Bacon, Silva silvarum 95
Unproofread scanNot analysed yet
Vasculum aliquod argenteum cape, alterum vero ligneum, utrumque aqua plenum, deinde collide forcipis brachia, ut antea, manus latitudine à fundo; deprehendes sonum er argenteo vasculo, quam ligneo, clariorem. Sitamen vasculum fuerit vacuum, nullam collilio in aëre facta inter argenteum &ligneum vasculum differentiam prodit. Unde praeter illam magni momenti observationem, nullum Ccb. aëns ope sonum procreari, duo haec colligere datur; prius, quod sonus vasculi fundo communicetur, posterius, quod ejusmodi communicatio melius aquam, quam aërem, periet transeat. 135. Solida quaedam corpora in medio flammae collidito, sonumque modice à sono in acre facto discrepantem percipies. 136. Pars spiritalis omnibus corporibus tangibilibus inexistens, &quodammodo aëri asfinis, ministerium aëris aliqua ex parte peragit. Sic vas vacuum si pulsetur, sonus partim in exteriori, partim ab interiori aëre generatur, qui eo major exiliorve, quo plenius magisve vacuum fuerit vas, participat tamen sonus cum spiritu ligni, cujus ab exteriori ad interiorem pertransit superficiem. Idem evenit pulsatis in extima superficie tintinnabulis, unde sonus etiam penetrat ad internam. Similes instantiae dari possent plurimae, quas tractami de soni communicatione reservamus. 137. Non excusanda ejus esset ignorantia, qui putaret (ut partim ante diximus sonos fidium produci inter manum &chordas, aut plectrum &chordas, aut daedalam &chordas, cum haec tantum vehicula motus sint, quo sonus procreetur; sono alioquin vere inter fidem &aërem nascente, non tamen ex impulsione aëris facta ex primo fidis motu, sed ex regressu aut resultu fidis in pristinum locum, per tactum digiti intensae.