# Silva silvarum 97

Bacon, Silva silvarum, FRANCISCI BACONI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/97
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/97

Experimentum fieri posset in fistulis infra laxioribus, aut cum capacitate quadam ad extremum, deinde in rectam concavitatem desinentibus. 140. Est in campis Sti Jacobi canalis lateritius, cui lacunar quoddam humile contiguum, & ad cujus extremum rotunda domus ex lapide. Canalis ille fenestram habet, domus fissuram aut modicae latitudinis rimam. In hanc immissa vox terribilem circa fenestram excitat fremitum. Ratio eadem cum praecedenti, quae dictat, omnia concava angustiis laxe crescentibus, in egressu sonum edere ampliorem. 141. Tintinnabula accipitrum foraminibus ad latera patentibus majorem efficiunt tinnitum, quam globulus in aes impactus sub dio. Causa cum priori instantia syringae eadem, videlicet quod sonus, tintinnabuli parietibus conclusus, integer fortiorque ad foramina perveniat. 142. Tympana ambientes clausurae, soni dispersionem impedientes efficiunt soni ex tympani orificio egressum & vehementiorem DibyGoogl. E rem & clariorem; quam si pulsetur similis pellis in libero aëre extensa; ratio cum praecedenti coincidit. 143.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
