# Silva silvarum 98

Bacon, Silva silvarum, FRANCISCI BACONI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/98
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/98

Soni commodius percipiuntur, longiusque vespertino aut nocturno tempore quam meridie aut interdiu; causa est, quod aëre per diem tenuiore sonus magis penetrat, eodem per noctem densiore, consumitur minus & dispergitur. Atque ita nox quaedam clausurae species existit. conducit huc quoque universale noctis silentium. 144. Duobus modis reflectuntur soni, aut ad distantiam, quae Echo vocatur, ubi vox primigenia ejusque reflexio distincte percipitur, de qua in posterum agemus; aut in concurrentia, cum sonus reflectens (è proximo enim oritur reflexio) regreditur immediate post primigeniam, ideoque non iteratur, sed amplior redditur. Hinc Musica magis sonora in aquis deprehenditur, & in cubiculis intestinum ex tabulis quernis opus habentibus quam velatis. 145. Fides testudinis aut pandurae, aut clavecymbala multo majorem sonum edunt propter orbiculum instar rosae, per quem sonus redditur, & operculum, concavumque inferius, quam si sola asseris superficies daretur, orbiculo & concavo remotis, ut superior aër ad inferiorem admittatur. Ratio est, communicatio aëris superioris cum inferiori, quae claudendo prohibet utriusque diminutionem dispersionenive. 146. Lyra Hybernica ab utroque fidium latere circumfluum habet aërem, sine concavo in longitudine, sed in sola fidium extremitate; magisque sonora est quam pandura, orpharion, aut cithara, quae chordis quoque metallicis constant.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
