Latin
FRANCISCI BACONI
Bacon, Silva silvarum 99
Unproofread scanNot analysed yet
Causam videor assignare posse, quod aër ab utroque latere liber &patens prosit, si adsit concavum; quod propterea commodius extremitatem obtinet. 147. Clavecymbala non sublato operculo exiliorem reddunt sonum, quam contra. ratio est, quod quaelibet aëris conclusio sufficiente flatu destituta sonum refringat &exstinguat. Unde prior quoque instantia confirmatur. Concavum enim testudinis aut pandurae aërem nonnihil cohibet. 148. Glocestriae templum est (cui simile aliis quibusdam in locis extare intellexi) in quo si versus parietem loquaris leniter, alter è longinquo commodius, quam è proximo, tuam percipiet vocem: exactius loci fabrica nquirenda. Statuo fornicem eo loci esse, aut vacuum interstitium aliquod, aut [a] ambulacrum post parietem, &meatum quendam in ulteriori parietis extremitate, versus quem vocem emittis; ita ut vox loquentis provolvatur perparietem, tumque meatum aliquem intret, comDigitized by Google a] Iste.