Latin
AMICE LECTOR
Bacon, Silva silvarum ix
Unproofread scanNot analysed yet
AMICE LECTOR, QVm ad privata Anglicanae linguae exercitia &occultus genii impulsus, &discendi opportuSenitas appulisset fratrem Iacobum, nunc beatorum ordinibus adscriptum, &jam frui coepisset profectu, bonis auspiciis curatô, auctor sui ut in versionem operis, propitiâ &commendante famâ scripti, conserret industriam, per subsecivi temporis spatia èò traducendam, facile perfeciut operam suam dicaret Historiae Naturali, quae vernaculo Baconi Verulamii stilo exarata diffusum complectitur argumentum. Reperiebat enim ibi &suavissimum ab aliis studiorum laboribus diverticulum, &tamen cognatum, cum in Philosophicis Medicisque experimentis: aut totus, aut maxima sui parte consumatur liber, typographis saepe Romanâ linguâ expetitus, sed qui varietate rerum deterruit interpretes, requirentium supellectilem Latii copiis instructissimam. Qui vero felix fueram hortator ad inchoandam &pertexendam versionem (cum intersistere non raro cogeret materia, suis intricata nodis; imo &de abrumpendo penitus conatu quandoque cogitaret Germanus, in salebras delatus vix tironi expugnandas,) non aeque benignis excipior auribus, dum interpellator insto, &ad editionem chartas flagito.