Latin
v
Bacon, Silva silvarum v
Unproofread scanNot analysed yet
Sed debui hoc fraternis laboribus praesidium, quos secundis à se elimatos curis, &qualicunque praefationis meae opellâ munitos publicis denuo lectoribus offerri jussit, cui morte praevento non licuit per fati legem superesse editioni secundae, multis repurpugatae à naevis, quos variis è causis contraxerat prima, dum festinans typographus justam castigationis moram non pateretur in opere difficili, &argumento late diffuso, quod vir dignitate inter suos, &politissima Eruditione celeberrimus ubique apud istarum elegantiarum gnaros, intra linguae Anglicanae angustias compactum majore literati orbis parte excluserat. Ad vos autem cur irem, V. V. A. A.