# Silva silvarum v

Bacon, Silva silvarum, v. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/v
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/v

Sed debui hoc fraternis laboribus praesidium, quos secundis à se elimatos curis, & qualicunque praefationis meae opellâ munitos publicis denuo lectoribus offerri jussit, cui morte praevento non licuit per fati legem superesse editioni secundae, multis repurpugatae à naevis, quos variis è causis contraxerat prima, dum festinans typographus justam castigationis moram non pateretur in opere difficili, & argumento late diffuso, quod vir dignitate inter suos, & politissima Eruditione celeberrimus ubique apud istarum elegantiarum gnaros, intra linguae Anglicanae angustias compactum majore literati orbis parte excluserat. Ad vos autem cur irem, V. V. A. A.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
