# Silva silvarum xiv

Bacon, Silva silvarum, AMICE LECTOR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/xiv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/xiv

Sed honoris proprii studio praevaluisse quicquid hominum commodis ac securitati inserviret. Neque ignorabat non aliam restare viam, qua mortalis ingenium in libertatem assereretur, illigatum incantatumque notionum & speculationum fallaciis bonam prorsus operationum frugem perdentibus; sed imprimis sensui & experimentis morem gerendum esse saltem sub initium. Adde, quod & Naturalis Historiae exemplum debuit, velut designatam Instaurationis suae tertiam partem. Repetebat identidem Dominus meus, fore ut plurima eorum, quae hoc scripto complecteretur, homines censeant vilia esse, indigna, curiosula, & utilitatem mentientia.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
