# Silva silvarum xvi

Bacon, Silva silvarum, AMICE LECTOR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/xvi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/xvi

Persuadebat enim sibi frustra ab alio sperari, obduratis hominibus in pertinacem eorum contemptum, quae profutura acceperunt. Quod experimentis non ubique constet dignitas ex quorundam opinione, alibi nimirum vilescentibus, cogitandum, satis esse honesta quatenus Deum agnoscunt authorem. Si velut obvia reprehenduntur, sciendum, solidae axiomatum structurae clara omnibusque exempta dubiis experimenta praelucere. Heroi quoque nostro in more positum, quae admiranda se offerunt, reddere explanatissima, atque hujus generis quae sunt, non instruere ut admiranda videantur. Quin & experimenta in minutias concidenda esse dictitabat, ne integra, & qualia in ortu suo, persistant. Quoad usum; saepe Domino meo repetitum discrimen experimentorum, quo alia frugifera, alia lucifera dicuntur; putabatque non sanum habere sinciput, quisquis nullum lucis usum agnoverit, quod immateriata diffundatur. Porro, experimenta alibi subjunctas rationes habent, ut, quod molitur opus interpretationis Naturae, & elicienda axiomata magis essent in expedito. Causas à se datas arbitratur solidiores, quam ab aliis dari solitas: non quod aliquam ingenii prae caeteris excellentiam jactaret (ut dicere solet) sed ob suam cum Natura experimentisque familiaritatem. Praeterea adspersis causis noluit homines (qui ad causarum ignorantiam velut obicem sisti impatienter ferunt) in vasta sylva errare sine fine vagos, sed paulisper illis immorari, donec certiora & magis fida axiomata elucescant. Habeo & illud ex privatis Domini mei sermonibus, interscidisse Methodici operis seriem, neque voluisse implere ordinis severi legem (quamquam attentionem Lectoris non facile fugerit latens quidam ordo) ut quilibet conciperet simile quid tentandi fiduciam, & colligendis experimentis operam daret.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
