# Silva silvarum xxxiii

Bacon, Silva silvarum, CENTURIA X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/xxxiii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/xxxiii

Effossis enim in littore puteis, operosas hostium molitiones elusit, qui aquam marinam in Alexandriae fontes derivaverant; atque incolumem tunc servavit exercitum, cum spes salutis decollasse videretur. Caesar vero causae ignarus, existimavit arenis maris inesse dulcis aquae scaturiginem. sed adscribendum id esse aquae marinae, manifestum est, quae ad meusuram incrementumque aestus sui putcum repleat, & subingressa arenas, percolataque salsedinem deponit. 2. Memini legisse experimentum in aqua salsa percolanda per terram, decem vasis sibi invicem superpositis, nec salsedinem tamen exuisse, ut potui apta foret. Narrat idem Scriptor ex relatu aliorum, aquam salsam per viginti vasa derivatam extitisse dulcem. Hoc experimentum alteri de puteis in littore effossis adversari videtur; dicit tamen vicies repetitum non carere effectu. Sed notatu dignum est quam miserae imitationes nostrae deprehendantur, prout vulgo ad experimenta accingimur, nisi magno judicio & quadam axiomatum luce regantur. Primò enim, non parvum discrimen est inter transitum aquae per viginti vascula, & inter distantiam qualis in crescente & decrescente aqua apparet. Secundò, magna differentia est inter arenam & terram. Nam omnis terra speciem quandam salis nitrosi continet, cujus arena plerumque expers est. Deinde terra aquam tam exquisite non percolat quam arena. Sed tertia ratio jam superest, quae aeque suspecta mihi ac reliquae duae.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
