# Silva silvarum xxxvii

Bacon, Silva silvarum, CENTURIA X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/xxxvii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/xxxvii

) premitur, internus partium ejus tumultus oritur ut se liberet à compressione. atque haec omnis violenti motus causa est. & summa admiratione dignum est, quod hic motus nunquam fuerit observatus, cum maxime inter omnes motus sit obvius, & praecipua omnium operationum mechanicarum radix. Hic motus primo operatur in circulum, quasi tentando quaerens se liberandi viam, & in progressu explorat sicubi facilior detur liberatio. Hic motus in liquoribus manifestus est. omnes enim liquores percussi efficiunt circulos, eosque in se illidunt; sed in corporibus solidis (quae non franguntur) adeo subtilis est, ut visum effugiat. variis tamen effectis se prodit: ut in hoc exemplo quod in manibus habemus. Nam pressio, digiti madefactione facilitata (quoniam tanto facilius margini vitri adhaeret) post aliquod spatium omnes vitri particulas ad operationem ciet, ut aquam acriter feriant; quae percussio gignit aquarum subsultum. 10.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
