# Silva silvarum xxxviii

Bacon, Silva silvarum, CENTURIA X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/xxxviii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/xxxviii

Si percutias aut pungas solidum cortus fragile, ut vitrum aut saccarum, non solum frangitur ea parte qua vis proxime impressa est, sed disrumpitur circumcirca in segmenta & ramenta. Motus ex pressura omnes vias explorans, disrumpit qua corpus maxime imbecille reperit. 11. Pulvis pyrius dilatatus in tantam flammam, quae compressionem non patiatur, circulariter movet (flamma enim natura liquidi corporis constat) aliquando ret rocedens, aliquando tormentum disrumpens, sed generaliter explodens globum, quod eo loci facillimam liberationem reperiat. 12. Hunc motum pressurae, quique ei respondeat, tensurae, soleo vocare (plebeio vocabulo) motum libertatis; qui est, cum corpus aliquod à praeternaturali extensione & dilatatione in naturalem abit, seque restituit. Sic vesica vento repleta si comprimatur, resurgit, & corium & pannus extensus resilit. Hosce duos motus (circa quos infinitae instantiae dari possunt) suo loco tractabimus. 13. Hic motus ex pressione egregie quoque in sonis demonstratur, ut pulsatum tintinnabulum sonos edit, qui imposita ei manu protinus cessant. Sic quoque sonus fidis in clavicymbalis, simulac oram tunicae injectam sentit, definit. Hi enim soni producuntur a subtili percussione minimarum partium tintinnabuli aut fidis aëri impressa; perinde ut aqua emicat ex subtili percussione minimarum partium vitri in aquam, de qua paulo ante egimus nono experimento. Neque enim est, quod existimes localem tremorem tintinnabuli aut fidis illud efficere, quemadmodum abunde declarabimus, in illa de Sonis materia. Experimenta varia spectantia separationes corporum liquidorum ex pondere. 14. Sume vitrum ventre capax & oblongi colli. ventrem partim aqua imple.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
