Latin
1.19 to 1.27
Balbus, Balbi Expositio et Ratio Omnium Formarum 1.19-27
Not analysed yet
[21] Planarum autem et rectis lineis comprehensarum aliae sunt trilaterae, aliae quadrilaterae, aliae singulis adiectis super hunc numerum plurilaterae in infinitum. Trilatera forma est quae tribus rectis lineis continetur. Trilaterarum formarum et ex rectis lineis comprehensarum species sunt quattuor. Vna qua rectus angulus continetur, et efficit triangulum recto angulo, quod Graeci orthogonion appellant. . . . [20] Plurilatera forma est quae plus quam quattuor rectis lineis sub qualicumque specie continetur . . . . . . Quinque, quam formam Graeci pentagonon appellant. Amplioribus quoque formis apud Graecos nomina ab angulis dantur, ut hexagono heptagono et super hunc numerum compluribus. Has nos plurilateras appellamus adiecto angulorum numero, ut sex angulorum et septem. Et quantumcumque super hunc numerum auxeris, eandem appellationem utamur. [21] Alia species est formae per quam frequenter archifiniorum agrorum quadratura concluditur ex rectis angulis [ex] pluribus quam quinque, accedentibus super hunc numerum in quantacumque multitudine cogitaveris. [Qualemcumque rectorum angulorum formam rectis lineis comprehendere. [22] Ex data recta linea ducere posito signo . . . . . . Relato in utramque partem circino, aequali punctorum diastemate circulos scribere oportet, per quorum conexionem recta linea transeat factura normales in data linea angulos. Sed quo in rectarum linearum forma circularis linea non interveniat rectis, a circumferentiarum parte chiasmi cuiusdam ratione utamur. [23] Quod si ab eadem recta linea ducenda fuerit quae rectum angulum faciat, ex quolibet puncto qui per caput recta linea transeat rectam lineam eicere, per cuius signum quod est in circumferentem lineam a capite rectae lineae recta linea transeat factura in data linea rectum angulum. [24] In hanc autem rationem sublata circumferentia chiasmis utendum est. Nam quod ad extremam lineae normationem pertinet, vulgaris consuetudinis est sex octo et decem: haec de qua supra disputavimus circuli ratio magis artificialis est, quae numeros non praefinit: habemus enim apud Eucliden, quocumque loco ad circumferentem lineam ex signis dimensionis duae lineae concurrerint, normam facturas.]