# Balbi Expositio et Ratio Omnium Formarum 1.2-7

Balbus, Balbi Expositio et Ratio Omnium Formarum, 1.2 to 1.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/balbus/balbi-expositio-et-ratio-omnium-formarum/1.2

[2] Ergo nequid nos praeterisse videamur, omnium mensurarum appellationes conferamus. [Nam mensura non tantum ista de qua loquimur appellatur, sed et quidquid pondere aut capacitate aut animo finitur mensuram eque quam longitudinem appellant.] Quid ergo mensura sit de qua quaeritur, tractemus. [3] Mensura est conplurium et inter se aequalium intervallorum longitudo finita, ut pes per unciam, per pedem decempeda, per decempedam actus, per passum stadium, per stadium miliarium, et his similia. [4] Mensurarum appellationes quibus utimur sunt duodecim, digitus uncia palmus sextans pes cubitus gradus passus decempeda actus stadium miliarium. Minima pars harum mensurarum est digitus: siquid enim infra digitum metiamur, partibus respondemus, ut dimidiam aut tertiam. [5] Vncia habet digitum unum et tertiam partem digiti. Palmus habet digitos IIII, uncias III. Sextans, que eadem dodrans appellatur, habet palmos III, uncias VIIII, digitos XII. Pes habet palmos IIII, uncias XII, digitos XVI. In pede porrecto semipedes duo. In pede constrato semipedes IIII. [6] In pede quadrato semipedes VIII. Cubitus habet sesquipedem, sextantes duas, palmos VI, uncias XVIII. Gradus habet pedes duo semis. Passus habet pedes quinque. Decempeda, quae eadem pertica appellatur, habet pedes X. Actus habet longitudinis ped. CXX, Latitudinis ped. CXX. Stadium habet pedes DCXXV, passus CXXV. Miliarium habet passus mille, milia pedum V, stadios VIII. [7] [Mensurae aguntur generibus duodecim. Digitis. Digitus est in pede pars XVI. Vnciis. Vncia est in pede pars XII. Palmis. Palmus IIII. Sextantibus. Sextans, quae eadem dodrans appellatur, habet uncias VIIII, digitos XII. Pedibus. Pes palmos IIII. Cubitis. Cubitus pedem semis. Gradibus. Gradus habet pedes II. Passibus. Passus habet pedes V. Decempedis. Decempeda pedes X. Actibus. Actus habet pedes CXX. Stadiis. Stadium habet pedes DCXXV. Miliariis. Miliarium habet p. V. Pes prostratus sic observabitur. Ducis longitudinem per latitudinem: facit embadon. Pes quadratus sic observabitur. Longitudinem per latitudinem metiemur, deinde per crassitudinem: et sic efficit pedes solidos. Pes quadratus concavus capit amforam trimodiam. In centuria agri iugera CC, modii DC. In circuitu ped. VIIIIDC habet. In ea pedum IICCCC per IICCCC, passus CCCCLXXX per CCCCLXXX, actus XX per XX, cubita DC per DC. Pedes ut in cubitos redigamus, semper duco octies, et sumo partem XII: erunt cubita. Cubita vero ut in pedes redigamus, semper duco duodecies, et sumo partem octavam: erunt pedes.]

---

Balbus, BALBI EXPOSITIO ET RATIO OMNIUM FORMARUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/balbus.html.
